Epistola ad Hebraeos*

Caput 12: Versus 22

Sed accessistis.Ex superioribus ista pendent, ubi dicit ad quae accesserint post remotionem illorum, et non ponit contraria eorum quae ex opposito intelliguntur, sicut supra assignatum est, sed primum quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam.Ad Sion.Id est, ad eos qui in alto speculantur Deum, quod speculari est magnum praemium.Et civitatem Dei.Hoc dicit, quia Deus in eis habitat quando eos justificat.
(* Traductions européennes)